EPICURUS

EPICURUS
EPICURUS
Atheniensis, Philosophus Celebris. sil. Neoclis ex Cherecrata, Gargetto oriundus, ex familia Philaidarum, eius sectae auctor, quae ab ea Epicurea, nominata est, Olympiadis 109. anno tertio, septennio post Platonis excessum. Obiit autem ex urinae retentione, Ann secundo 127. Olymp. sub archonte Pitharato, cum vixisset Ann 72. Nemini plus debuit quam Democrito, cuius libris perlectis, cumantea Grammaticam docuislet, ad Philosophiam se applicuit, tribus fratribus suis ad idem vitae genus perduclis. Hinc Cic. l. 1. de Nat. deor. Demoerims vir magnus inprimis cuius fontibus Eptcurus hortulos suos irrigavit. Antea quoque dixerat; in Democritum ipsum, quem secutus est, suit ingralus. Rhetoricen contempsit, ut qui omnem sermonis laudem in sola perspicuitate collocaret. Laert. in Epicuro: Κέχρηται λέξει κυρίᾳ κατα τῶ πραγμάτων, ἣν ὅτι ἰδιωτάτη ἐςτὶν, Α᾿ριςτοφάνης ὀ Γραμματικὸς αἰτιᾶται. Imo Epicurus orationis ornamenta neglexit, ut ait Cic. l. 8 de Finibus: Neque literas didicerat, ut ait B. Hietonymus Ep. ad magnum. Dictionem autem hauserat, ut Cloomedes ait l. 1. Meteorolog. εν χαμαιτυπείων, καὶ ὐπὸ μέσης τῆς προσευχῆς, ex prostibulis et mendicabulis. Dialecticen etiam parvo habuisse loco dicitur. Laerius ubi supra, Τὴν διαλεκτεκὴν, ῶς παρέλκουσαν, ἀρκεῖν γὰρ τοὺς φυσικοὺς χωρεῖν κατα τοὺς τῶ πραγμάτων φθόγγους Dialecticam, tamquam per vertentem, repudiant. Aiunt enim sufficere Physicis simplicia vocabula. Etiam B. Hieronym. adver sus Rusinum, ait: Quoniam Staici Logicam sibi vendicant, et tu huius scientiae deliramenta contemnis, in hac parie Epicureus es. Et huius stuporis argumentum esto, quod negaret, contradictoriarum alterutram, esse veram. Unde Cic. l. 1. de Nat. Deor. Totum hoc, aut etiam, aut non, negavit esse necessarium: quo quid dici potest obtusius? In Physicis maxime amplectebatur dogmata anaxagorae; sie tamen, ut in quibusdam dissentiret. Atomes vero suas accepit a Leucippo ac Democrito, teste Lactantio l. de Irae DEI. Interim sic Dialecticam contemnebat, ut in eius locum substitueret Canonicam; de hac erat Epicuti liber, qui Κανὼν inscirbebatur. Is fuit, ut Laertius ait, περὶ κριτηρίου, καὶ ἀρχῆς, καὶ ςτοιχειωτικὸν, de iudiciinorma, et princtpio, et opus prima tradens elementa. Eo docebat normam omnis iudicii non rationem esse sed sensum. Mathesin quoque insuper habut, teste Plutarch. l. contrae Epicurum. In Physicis vero et Ethicis magnus omnino suis visus est, praecipue Lucretio, qui universam Epicuream Naturae scientiam 6. libris complexus est, quam tradiderat Epicurus ipse libris triginta octo. Sic enim ille l. 3. v. 9. et seqq.
Tu pater, et rerum inventor, tu patrta nobis
Suppeditas praecepta, tuisquexx, inclite, chartis,
Floriseris ut apes in saltibus omnia libant,
Omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
Aurea perpetuâ semper dignissima, vitâ.
Eiiusdem sunt ista de Epicuro, v. 1056.
Ipse Epicurus obit decursolumine vitae
Qui genus bumanum ingenio superavit, et omnes
Praestrinxit stellas, exortus utiaethereus Sol.
Quos versus cum attulisset Lactant. l. 3. Instit. c. 17. subi ungit deinde: quos equidem versus numquam sinerisu legere possum. Non enim de Socrate et Platone hoc saltem dicebat, qui velut reges habentur philasophorum: sed de homine, quo sano et vigente, mullus aeger ineptius deliravit. Itaque poeta inanissimus leonis laudibus murem non ornavit, sed obruit et obtrivit. Imo sectatores admirationeillius, quolibet menst, natali eius saersicabant, idqueve die vigesimo: unde ferias hasce vocabant εἰκάδας. Tantus quoque Epicureis amor magistri fuit, ut eius imaginem annule insculptam, boni omlnis causâ, quocumque circum ferrent. Auctor Plin. l. 35. c. 2. Quod ad moralem philosophiam attinet, Epicurus summum bonum posuit in voluptate, non tamen in ea, quae ad corpus pertiner, quemadmodum Aristippus, sed in voluptate animi, h. e. in absentia omnium dolorum. continentissimae siquidem vitae suisse dicitur. Cibi tenuitatem non uno loco indicat Iuv. Sat 13. l. 5. v. 122.
------------ Non Epicurum
Suspicit exigui laetum plantaribus horti.
Et Sat. 14. v. 319.
Quantum Epicure tibiparvis sussecit, in hortis.
Horto siquidem delectabatur. Prop. l. 3. Elegia 21. ad Cinthiam v. 26.
---------- Aut hortis, docte Epicure, tuis;
Stat. l. 1. Silv. 3. v. 94.
Mallet deserto senior Gargettius horto.
Mart. Cecropium vocat, l. x. Epigt. 33. cuius epigraphe ad Numantium Gallum.
Cecrophium superas qui bonitate senem.
Huc pertinet, quod de eo scripsit Aelianus l. 4. ποκιλ. exclamare eum solitum: Ω῟ ὀλίγονοὺχ ϊκανὸν, τούτῳ γὲ οὐδὲν ἰκανόν. Ε῎λεγε δὲ ἑτοίμως ἔχειν, καὶ τὸ δὴ ὑπὲρ ἐυδαιμονὶας δεῖ ἁγωνίξεςθαι, μάξαν ἔχων καὶ ὕδωρ. Locoprisci ὑγιαίνειν, in Dpistolarum egipraphe, τὸ εὐπράττειν adhibuit. Non desunt tamen, qui alia ac diversa plane de Epicuro ac libidinibus eius tradidêrunt; sed falso, quod et Diogenes agnoscit. Atque, quod ipse iuxta et Philosophia cius male audiit, discipuli eius degeneres et intemperantes, ac eorum inprimis Merrodorus, fecêre, qui prave detorsêrunt eius dogmata, et quae de pura illa, atque constante, et sancta animorum voluptate tradiderat, ad istam impuram, fugitivam ac pccuinam transtulêrunt. Itaque Sencca, Non
dico, inquit; quod plerique nostrorum, sectam Epicuri stagitiorum magistram esse. Sed illud dico, male audit, insamis est; et immerito. Significat nempe infamem esse Epicurum, et eius sectam propter voluptatis nomen infame, vide ipsum de beata vita c. 13. Hinc Sancta Epicuri, et recte praecipere Epicurum ibidem scribit homo Stoicus, et voluptatis hostis professus; eiusque dicta passim ludat, commendat, inculcat. Epicureae doctrinae, atque auctoris ipsius laudem habes apud Lucian. in Pseudomant, Nec repugnatn, quae in Βίων πράσει scribit, ea einim ad degeneres discipulos pertinent, ut sequens dialogus docet, quem Piscatorem inseripsit. Ucumque hoc sit, foedus ille et pestilens error. est Epicuri, quod negaret Deumm curare mortalia, animasqueve simul cum corporibus interire purtaret, Plura scripsit, quam ullus alius Philosophorum, et Chrysippum, parasitum suum cognominatum, compilatorem habuit. Plura qui scire velit. Laert. adeat, l. 10. Lucret. et Gassendum, in vita Epicuri, et Philosophia eius. Nic. Lloud Nec omittendum quod ei festum a discipulis institutum, dicemus infra, in voce Icadistae Ab iisdem imagines eius in cubiculis repositas, in voce Imagines. Sed et imagmem in annulis habuisse docer Cic. de Finib. l. 5. Nec tamen Epicuri licet oblivisci si cupiam: cuius imaginem non modo in tabulis nostri famliares, sed etiam in poculis et in anellis habent. Sic Commodus Imp. Amazoniâ (ea erat Martia concubina eius, quam pictam in Amazone diligebat) Aristomenes Agathocle, Aubustus Alexandro Mag. Chersonitae Constantino Mag. Princeps ille vetus, apud Eustath. τὸν παρεκβολίτην in Hom. Ulysse, signarunt. Kirchman. de Ann. c. 12. Atin Seriptis Hebraeorum haereticus est, item Christianus, qua de re Vide Ioh. Selden. de Synedrtis vett. Hebraeor. l. II. in Addendis p. 744.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Epicurus — [ep΄ə kyoor′əs] 341 270 B.C.; Gr. philosopher: founder of the Epicurean school, which held that the goal of man should be a life characterized by serenity of mind and the enjoyment of moderate pleasure …   English World dictionary

  • Epicurus — Infobox Philosopher name = polytonic|Έπίκουρος Epikouros |right|thumb|145px|Roman marble bust of Epicurus color = #B0C4DE region = Western philosophy era = Ancient philosophy birth = 341 BCE death = circa 270 BCE school tradition = Epicureanism… …   Wikipedia

  • Epicurus — /ep i kyoor euhs/, n. 342? 270 B.C., Greek philosopher. * * * born 341, Samos, Greece died 270 BC, Athens Greek philosopher. He was author of an ethical philosophy of simple pleasure, friendship, and retirement (see Epicureanism) and a… …   Universalium

  • Epicurus — (341–270 BC) Greek philosopher. Epicurus was born on the island of Samos, but moved to Athens in 307/6 BC, where he established a secluded community called the ‘Garden’. His doctrines are known mainly through the account in Diogenes Laertius, and …   Philosophy dictionary

  • Epicurus — (c. 341 bc– 270 bc) Greek philosopher Epicurus, who was born on the Greek island of Samos, traveled to Athens when he was about 18 years old, and received military training. He then taught at Mytilene and Lampsacus before returning to Athens (305 …   Scientists

  • Epicurus — Épicure Pour les articles homonymes, voir Epicure (homonymie). Épicure (Ἐπίκουρος) Philosophe Grec Antiquité …   Wikipédia en Français

  • Epicurus the Sage — Infobox comic book title title = Epicurus the Sage imagesize=225 caption = Volume 1 of Epicurus the Sage (1989). Pencils and inks by Sam Kieth. schedule = Biennial format = Graphic novel limited=y publisher = Piranha Press date = 1989 1991 issues …   Wikipedia

  • Epicurus — biographical name 341 270 B.C. Greek philosopher …   New Collegiate Dictionary

  • Epicurus — noun An ancient Greek philosopher, founder of the movement commonly known as Epicureanism …   Wiktionary

  • EPICURUS —    a Greek philosopher, born at Samos, of Athenian origin; settled at Athens in his thirty sixth year, and founded a philosophical school there, where he taught a philosophy in opposition to that of the Stoics; philosophy he defined as an… …   The Nuttall Encyclopaedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”